monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38 > 10 > CAPUT XVII. > bnf7296.13 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, U 3 > 35 > 19
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 18. <<<     >>> 20.

19.

1 Quid quod ille ipse Epicurus defensor voluptatis, cuius ideo frequentem facimus mentionem, ut hos aut gentilium discipulos, et epicuream probemus sectam sequi: aut illum ipsum, quem ipsi philosophi a suo excludunt consortio tamquam patronum luxuriae, tolerabiliorem his esse doceamus? Clamat ergo ille, ut Demarchus asserit, quia non potationes, neque comessationes, nec filiorum soboles, nec feminarum copulae, nec piscium copia aliorumque huiusmodi, quae splendido usui parantur convivii, suavem vitam faciant, sed sobria disputatio.
2 Denique addidit quod ii copiis convivii moderate utantur, qui non immoderate eas quaerunt.
3 Succo solo et pane vel aqua qui libenter utitur, despuit deliciarum epulas; quia multae ex his generantur molestiae.
4 Etiam alibi dicunt: Non immoderatae epulae, non potationes voluptatis suavitatem generant, sed continens vita.